- POSTHUMI
- POSTHUMIquinam dicendi, hâc lege definierunt Decemviri: Utsi qua mulier post viri mortem in decem proximis mensibus pareret: qui quaeve ex ea nascerentur, suus suave in Viri familia haeres esset. Ratio legis, ut sobolem illam ex nuptiis vere natam et mariti esse constaret, neve aut proles aliqua notha facile supponi posset, aut impudicis mulieribus liberum esset sua semper adulteria tegere, obtentu matrimonii. Vide A. Gellium, l. 3. c. 16. Ulpian. leg. 3. § 4. ff. de suis et legit. Iulianum leg. 6. et leg. 7. eodem. etc. Ex illa fluxisse videtur formula illa Aquiliana instituendi Posthumi heredis: Si quis mihi nepos post mortem meam in decem mensibus proximis natus erit etc Cum qua etiam convenit Verronis testamentum: Si quis mihi filius, unus pluresve in 10. mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto. Rosin. l. 8. p. 793. Ideo autem Ο῎νοι λύρας, i. e. Asini ad lyram dicti, quia homines decimô mense dierum nati, inepti et obtusi ingenii habebantur, Quod si quis undecimô mense κατ᾿ Ἀριςοτέλη natus est (ita enim ulterius habent Varronis verba) Accio idem quod titio, ius esto apud me, apud Gellium loc. cit. Ubi sensum horumverborum, iuxta Aristotelem, hunc nonnulli esse volunt: Si decimô mense nati Asini ad lyram, inepti, insulsi, quia meos negare possum, exheredes sunto; Si quis undecimô, quia plane mei non sunt, licet Aristoteles putârit, undecimô gigni posse. In Gallia tamen undecim mensium partum, in Illustrissima familia, legitimum pronuntiâsse hôc saeculô Iudices, accepimus: forte ex eodem fundamento, quô apud Homerum, Od. λ. v. 247. puella ex Neptuno gravida, περιπλομὲνου ἐνικυτοῦ i. e. circumvolutô annô, peperisse dicitur, quia Neptuno Maiestatique eius conveniret, ut longiori tempore fetus ex eo grandescerent, Gell. ibidem loci. Potius autem Postumus, quam Posthumus scribendum, ex antiquis monumentis constat; Unde et in manuscriptis Horatii, Posiume quoque pro Posthume, reperitur. Neque enim ita dictus videtur, quasi post humatum Patrem natus, sed tamquam postremus. Hinc et Postumt vocabulô liberos ante Patris etiam obitum natos intellexerunt Antiqui: et quoque illi, qui post mortem Patris nascuntur, postremo editi, non post humatum Patrem, intelliguntur, quantum ad generationem Patris attinet. Anton. Thysius ICtus in A. Gellium l. 2. c. 16. Vide etiam Canterum Novar. l. 2. c. 10. Parrhasium, Ep. 34. et Voss. l. 4. Art. Gramm. c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.